carmen de bello Saxonico 1

Testo base di riferimento: O. Holder-Egger, 1889

Altre sezioni


Regis Heinrici volo praelia dicere quarti

Contra Saxonum gentem sua iura negantem,

Quae dum fallentes sociaret viribus artes,

Plurima bella dolis fidens commisit et armis.

5

Alme Deus, succurre mihi proferre latentes

Vsque modo causas, ea gens quo laesa dolore,

Quidve timens tantos belli commoverit aestus

Adversus regem nulli pietate secundum,

Cuius et externi gaudent iuga ferre tyranni,

10

Et cui se nunquam tulit impune obvius hostis.

Domni regis adhuc pueri gens effera laxis

Dum fluit imperiis nec habebat iura timoris,

Non falsum vero nec iniquum segregat aequo.

Quod fuerat libitum sibi quisque secutus eorum,

15

Ecclesias spoliant, viduis sua diripiebant,

Pupillos miserosque premunt, vi cuncta geruntur;

Pauperis heredem statuit fortuna potentem;

Plus nocuit qui plus potuit, lex nulla coercet,

Fasque nefasque sibi fuerat cuiusque voluntas.

20

Sed rex ut teneros superat virtutibus annos,

Ante nimis laxas huic genti strinxit habenas,

Iura dedit, leges statuit, cohibenda coercet,

Ecclesiis, viduis, miseris vi rapta requirit;

Nec fecit quisquam post haec impune rapinam.

25

Talia quod populus tolerabat frena superbus,

Perdoluit, multumque timens, ne poena sequatur

Tot malefacta sui, studuit contraria regi

Viribus atque dolis. Furor hinc evenerat omnis,

Hinc belli causae veniunt sub imagine recti.

30

Coniurata dolo gens ut convenit in unum,

Consiliis instructa suas fallentibus artes,

Tres oratores legatos eligit omni

Ex numero, sua qui deferrent nuncia regi.

Qui missi cursum tendunt ad regia tecta.

35

Vt sunt ingressi, fuit et locus aptus agendi,

Inter eos animis qui maximus extat et annis,

Verbis Saxonum sic Meginfridus agebat:

"Rex, tam virtutum quam regni nobilis heres

Patris avique tui, meritis contraria nostris

40

Plurima pertulimus, tibi nunc semperque fideles.

Vim qui ferre solent aliis in partibus orbis,

Hanc nobis faciunt. Pupillus et advena quivis

Indigenas prohibent silvis communibus uti,

Pascua praeripiunt, abigunt armenta gregesque,

45

Heredes circumveniunt, vi predia tollunt,

Omnibus atque modis fit ab his iniuria nobis.

Quam, pie rex, cohibe posthac et corrige facta,

Leges redde tuis ablataque patria iura!

Quod tibi debemus, si nunc optata feremus,

50

Quo nos cunque vocant, sequimur tua iussa volentes".

Sic fatus, regis responsum tale recepit:

"Corrigo, si qua piis meritis adversa tulistis,

Nec quisquam frustra queritur mihi vindice digna.

Quam vos arguitis, non est iniuria nec vis.

55

Non vestras leges, non ius discindere quaerens,

Passis usque modo miseris vim rapta reposco,

Reddo; nec absistam, donante Deo mihi vitam.

Si qua tamen vestrae superest querimonia genti,

Regni primates mihi conveniantque fideles;

60

Horum consilio super hac re subpeditabo".

Missi dicta suis referunt dum regia castris,

Infelix populus ruit ad bellum studiosus.

Aeque maiores, aeque furuere minores,

Illi, ne perdant quae plurima rapta tenebant,

65

Hi, quia pauperiem sperabant vincere predis.

Quisque manu patrium sibi ius ait experiundum.

Talibus auditis, constanti pectore fortis

Rex iubet ad sese Saxonum quemque vocare

Condicione sub hac, si se velit et sua salva.

70

Nescia mens hominum, spectans instantia tantum,

Quot mala vitares, si provida vivere scires!

Hi modo gauderent, si regia iussa fuissent

Sectati. Solvisse dolent semperque dolebunt.

Vt perspexit eos rex nolle venire vocatos,

75

Sex ibi castellis multo munimine firmis

Presidia imposuit, victum quoque largiter addit.

Ipse rebellantes acies ducturus in hostes

Ibat, uti propere conduceret arma virosque.

Saxonum populus, digresso rege, superbus

80

Leges, iura, magistratus, fas excidit omne;

Ante sibi vetitas gaudet cumulare rapinas.

Ecclesiae, viduae, pupillus et advena quisque,

Nuper desueti, vim sunt iam denuo passi.

Sic indiscrete pravi rapiuntque ruuntque.

85

Nec minus interea circundant milite castra

Regia, presidiis quae sunt commissa relictis.

Heimenburc primum, quod erat superabile visum,

Aggressi, bello decertavere cruento.

Nam castellani fortes, ad bellaque docti,

90

Invictique forent, solum si continuissent

Crimen avariciae, quod pervertit bona quaeque.

Hoc igitur positum montano vertice castrum

Circundant vulgi tria milia nocte silenti.

Vix expectabant lucem, summisque ruentes

95

Viribus ad montem, certatim scandere temptant,

Hostica quo vitent, acta testudine, tela.

Vndique conferti properant super ardua niti;

Gressum dextra iuvat, manus arma sinistra gerebat.

Sic ascendentes et iam vallo propiantes

100

Ecce vident fortes occurrere desuper hostes,

Indutos omnes insignia bellica quaeque.

Exoritur propere non parvus clamor utrimque;

Eminus emissis crebrescunt vulnera telis.

Post haec res agitur gladiis, miserabile visu!

105

Nec mora nec requies, castellani meliores

Bello magnifice vulgus funduntque fugantque,

Vulnera multiplicant, iraeque satis faciebant.

Preterea stantes ad propugnacula castri,

Ne sine se vincant socii, certamina temptant.

110

Ferratos fustes alii mittunt super hostes,

Tormentis alii lapides, quidam baleari

Arcu dimissis hostes stravere sagittis.

Plebs devicta fugam facit, hostibus et miserandam.

Nanque cadunt plures, dum descendunt fugientes,

115

Intereuntque suis infixi corpora telis.

Gens fera Saxonum, cur non capis hinc documentum?

Ecce patent plane cladis documenta futurae,

Nam vincunt primo pauci tua milia bello.

Sed cum servari non possint perniciei

120

Debita, tu surgis rursum nec victa quiescis.

Ergo palatinus comes e Saxonibus unus

Sex armatorum collectis milibus ipsum

Castrum circundat bellique moras redimebat,

Sperans expugnare fame, quos esse nequibat.

125

Sed quae disposuit cum non procedere sensit,

Castellanorum primos per munera temptat,

Quae constant morum perversio magna bonorum.

His dum multa dedit furtim -sed plura spopondit,

Si tradant castrum-, mentes pervertit eorum,

130

Vt facerent turpem pro munere deditionem.

Cur tibi tanta fames auri fuit, impie miles?

Auro vende fidem, forsan lucrabere mercem.

Quod precium dederis tu quodque receperis, una

Si pensare velis, tibimet furuisse videris.

135

Non lapides castri tantum, non ligna dedisti;

Vile capis precium, dans carius omnibus unum,

Quo sine semper eges, quod habens ditissimus esses.

Perfide sic certas miles, sic credita servas!

At tibi dissimiles referent per tempora laudes

140

Hi, quibus Arcipolis fuerat commissa, trecenti,

Quos merito longum virtus et fama per aevum

Insignes faciunt, si quicquam carmina possunt.

Milia Saxones ex se bis dena legentes,

Arcipolim circumveniunt, sua castraque ponunt,

145

Arcem quo capiant armisve dolisve, retractant.

Nunc castellanis fontes et pabula temptant

Claudere, nunc dictis illos mulcere dolosis,

Hic quoque confisi convincere viribus auri.

Verum nunc talis labor est absumptus inanis,

150

Nam via nulla dolis, nec prosperitas patet armis;

Regius iste fidem miles non comparat auro.

Quam sit in arma potens, iam gens Saxonica sensit.

Hunc licet hostiles circundederint legiones,

Non petitur, sed sponte petit tot milia fortis.

155

Hinc equites lecti descendunt arce ducenti,

Insignes animis, nitidi fulgentibus armis;

In castris resides et nil hostile timentes

Hostes invadunt et bellica signa canebant.

Saxones subito stupefacti corda periclo

160

Discurrunt, trepidant, consulto nil agitabant;

Pars cecidit, pars arma capit, pars maxima fugit.

Instant victores, oriturque miserrima caedes;

Castra cruore madent, mars sevit ubique cruentus.

Sic devastatis castrorum partibus illis,

165

Victores captas abigunt ad moenia predas.

Sed victi luctum variantes clade suorum,

Pars interfectos sepelit, pars membra levavit

Saucia vivorum curas habitura suorum.

Corpora vix placidae componunt fessa quieti,

170

Cum descendentes e moenibus Arcipotenses

Irrumpunt iterum. castris somnoque iacentes

Caedunt atque fugant, armis et equis spoliabant,

Circum castra sitas incendunt undique villas.

Sic decertabant, sic hostibus usque nocebant,

175

Obsessique suos obsessores numerosos

Tandem cogebant, quod pacem sponte petebant.

Pax sed utrimque fide datur hac sub conditione,

Si pactum absentis firmaret gratia regis.

Abscedunt aliis quoque castris obsidiones.

180

Ocia reclusis agitantur, et undique portis

Ibant pacifice, quocunque placebat utrisque.

Sed brevibus spaciis durant haec commoda pacis,

Nec potuit veterem gens impia ponere fraudem.

Nam duo cum iuvenes descendunt Arcipolenses

185

Et nova Goslariae voluerunt arma parare,

Capti, nudati sunt, in cruce suntque levati.

Gens fera, sic servas pacem, quam tute petebas?

At, quod sperasti, non hec impune tulisti,

Nam tua pro geminis flevisti funera centum.

190

Velox fama volat referens de pace soluta

Ad castellanos et turpi morte suorum.

Qui sperasse fidem Saxonum sero dolentes,

Consiliis agitant, mala qua mercede rependant.

Denos ergo viros mittebant, qui pecus omne

195

Goslariae campis abigant, praedam simulantes.

Quo facto, praedam properanter ad eripiendam

Goslaria currunt pariter iuvenesque senesque;

Sutores, fabri, pistores carnificesque

Militibus comites ibant in bella ruentes.

200

Vix extra villam pars agminis ultima venit,

Cunctaque per latos procedunt milia campos,

En castellani centum de valle latenti

Procurrunt equites mediosque feruntur in hostes.

Vt segetes grando maturas proterit olim,

205

Dispergunt, caedunt adversos confodiuntque,

Colla metunt gladiis, madet undique terra cruore,

Strataque tam latos texere cadavera campos.

Saxonum reliqui, tam multa strage suorum

Visa, scuta retro iacientes, terga dedere

210

Atque caballorum fodiunt calcaribus armos.

Pars ad vicinam tendebat currere silvam,

Pars fugit ad villam, memor uxorisque domusque;

Victores instant, fugientes atque trucidant.

Premia nunc sceleris, gens impia, ferre videris,

215

Quae pro funeribus tibi sunt illata duobus.

Quid modo? Num pacem malles servasse priorem?

Est tibi dulce domum deferre cadavera centum?

Certe maioris sunt haec tibi signa doloris,

Quae posses plane, sis si bene sana, notare.

220

Nam cum nec paucis numerosa resistere possis,

Invictum contra regem potes arma levare?

Cuius mira pari virtus caret atque carebit,

Cuius militiae vix ultima signa tulisti.

Sed scio, dissimilem sperans succedere finem

225

Principiis, audes animo perstare superbo.

Perge tibi poenas meritis cumulare futuras!

Nondum vincla pati vel claustra satis meruisti.

Dum sic dissolvunt condictum foedus utrique,

Castellanorum virtus experta laborum

230

Fortis in arma furit, per tempora nulla quievit,

Hostibus usque nocens, sibi laudis nomen adaugens:

Nunc terram vastant preda, nunc torre vel ense.

Sic castellorum quoque custodes aliorum

Fines Saxonum devastavere propinquos

235

Quosque suis castris simul igni, caede, rapinis

Multimodis omnes, sed primitus Arcipolenses

Certant magnificae pro domni regis honore.